- GLOBUS
- GLOBUSvox militaris, quales etiam, frons, subsidia, cuneus, orbis, forsices, serra, alea, turres, A. Gell. l. 10. c. 9. iuxta Veget. l. 3. c. 19. a sua acie separatus, vago superventu incursat inimicos: figurâ globosâ ac rotundâ fuisse videtur, Iac. Oisel. Notis in Gell.Aliter Cohor, Cuneus, item Drungus, quas voces vide; ut et plura hanc in rem apud Casp. Barth. Animadvers. ad stat. illud Theb. l. 6. v. 414.Evolvere globum, et satio, quo quisque valebat,Diducti.Alias globus, idem cum sphaera inter insignia Imperatorum Isid. l. 18. c. 3. Pilam in signo constituisse fertus Aug. propter nationes sibi in cuncto orbe subiectas, ut magis figuram orbis ostenderet. Quod ipsum praeterea in nummis praestitit, in quibus orbem seu globum describi curavit: ex quo usus deinceps invaluit, ut aliquot ex subsecutis Impp. in suis pariter monetis, effingi se pariter voluerint cum globo in dextra: quo symbolo teretem terrae figuram adumbrare Vett. sunt soliti. Unde Martian. Capella l. 1. duos globosos orbes, quorum anus auro; electro alius praenitebat, dextrâ porrectiore corripuisse Iovem fingit eoque habitu in Deorum consistorio consedisse, quibus caeli et terrae Imperium designaretur. Ita auctor est Codinus, stetisse CP. Iovis eiusdem statuam globos tres dextrâ tenentem, qui tria mundi climata illius dominatui subdita indicarent. Narratque Amm. Marcell. l. 25. c. 10. Maximiani statuam Caesaris Antiochiae, locatam in vestibuto Regiae, amisisse repente sphaeram aeream, formatam in speciene poli, quam gestabat: Impp. vero Mndi se Dominos appellasse, satis declarant Caracallae et Didii Iulini numi, in quibus globum uterque gestat, cum Inscr. RECTOR ORBIS. Et Constantius in Obelisci Romani Inscr. DOMINUS MUNDI dicitur, ut de Iuliano, de quo in vet. Inscr. Valentiniano, apud eundem Amm. Marcell. l. 29. c. 1. aliis, nil dicam. Eiusmodi autem globi; uti in nummis effinguntur, interdum victoriolae insistunt, laureas coronas porrigentes Imp. interdum cruciculae. sed posterioris istius usus notam, ante Valentiniani tempora, in iisdem vix reperias, tametsi crucis figura variis in locis impressa post Constantinum observetur. Post. ipsum verô, crucigeros globos in utriusque Theodosii et aliorum numismatibus, conspicimus: transeunte a Byzantinis et Orientalibus Augustis postmodum ad Occidentales more, de quo Vide supra in Cruciger, plura vero hanc in rem, apud C. du Fresne Dissertat. de Inf. aevi Numismat. n. 18. et 19. et infra in Palla, Pomum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.